verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando
Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius
universaque regna terrae quae erant sub potestate manus eius et
omnes populi bellabant contra Hierusalem et contra omnes urbes
eius dicens
haec dicit Dominus Deus Israhel vade et loquere ad Sedeciam
regem Iuda et dices ad eum haec dicit Dominus ecce ego tradam
civitatem hanc in manu regis Babylonis et succendet eam igni
et tu non effugies de manu eius sed conprehensione capieris
et in manu eius traderis et oculi tui oculos regis Babylonis
videbunt et os eius cum ore tuo loquetur et Babylonem introibis
attamen audi verbum Domini Sedecia rex Iuda haec dicit
Dominus ad te non morieris in gladio
sed in pace morieris et secundum conbustiones patrum tuorum
regum priorum qui fuerunt ante te sic conburent te et vae
domine plangent te quia verbum ego locutus sum dicit Dominus
et locutus est Hieremias propheta ad Sedeciam regem Iuda
universa verba haec in Hierusalem
et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Hierusalem et
contra omnes civitates Iuda quae reliquae erant contra Lachis
et contra Azeca haec enim supererant de civitatibus Iuda urbes
munitae
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino postquam
percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Hierusalem
praedicans
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque
ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam
dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui
inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et
unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in
eis audierunt igitur et dimiserunt
et conversi sunt deinceps et retraxerunt servos et
ancillas suas quos dimiserant liberos et subiugaverunt in
famulos et in famulas
et factum est verbum Domini ad Hieremiam a Domino dicens
haec dicit Dominus Deus Israhel ego percussi foedus cum
patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti de domo
servitutis dicens
cum conpleti fuerint septem anni dimittat unusquisque
fratrem suum hebraeum qui venditus est ei et serviet tibi sex
annis et dimittes eum a te liberum et non audierunt patres
vestri me nec inclinaverunt aurem suam
et conversi estis vos hodie et fecistis quod rectum est in
oculis meis ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum
suum et inistis pactum in conspectu meo in domo in qua
invocatum est nomen meum super eam
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis
unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos
dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis
eos ut sint vobis servi et ancillae
propterea haec dicit Dominus vos non audistis me ut
praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque
amico suo ecce ego praedico libertatem ait Dominus ad gladium
et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis
terrae
et dabo viros qui praevaricantur foedus meum et non
observaverunt verba foederis quibus adsensi sunt in conspectu
meo vitulum quem ceciderunt in duas partes et transierunt inter
divisiones eius
principes Iuda et principes Hierusalem eunuchi et
sacerdotes et omnis populus terrae qui transierunt inter
divisiones vituli
et dabo eos in manu inimicorum suorum et in manu
quaerentium animam eorum et erit morticinum eorum in escam
volucribus caeli et bestiis terrae
et Sedeciam regem Iuda et principes eius dabo in manu
inimicorum suorum et in manu quaerentium animam eorum et in
manu exercituum regis Babylonis qui recesserunt a vobis
ecce ego praecipio dicit Dominus et reducam eos in
civitatem hanc et proeliabuntur adversum eam et capient eam et
incendent igni et civitates Iuda dabo in solitudinem eo quod
non sit habitator